Evangelium Secundum Marcum*

Caput 3: Versus 14

Ut essent duodecim.Speciem Jacob dilexit Deus cum videret excelsus gentes, et separaret filios Adam. Statuit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel, ut sint super thronos duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Quibus data est potestas, quam Filius accepit a Patre secundum carnem, ut opera quae ipse fecit et ipsi faciant, et majora horum faciant.BEDA.Dedit etiam potestatem mortuos suscitandi, sicut Matthaeus dicit, ut virtus ostensa fidem, etc., usque ad quialinguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibusI Cor. 14..
(* Traductions européennes)